Wisdom of Solomon 19
1impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum 2quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia acti 3adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur 4ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant 5ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent 6omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi 7nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio 8per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu videntes mirabilia monstra 9tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos 10memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum 11novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis 12in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias 13etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant 14et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos 15qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus 16percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat 17in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu 18agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque erant natantia in terram transiebant 19ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturae obliviscebatur 20flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis
Copyright information for
VulgJ